Home|Search|Identify|Taxonomic tree|Quiz|About this site|Feedback
Developed by ETI BioInformatics
Characteristics, distribution and ecology
Taxonomische classification
Synonyms and common names
Literature references
Images, audio and video
Links to other Web sites

G.O. Sars, 1870

Description
[Original description by Sars, 1870] Corpis forma sat robusta. Scutum dorsale breve qvartam modo longitudinis corporis partem aeqvans, margine superiore antice aliqvanto gibboso et dente uno vel duobus minimis armato, ad basin rostri frontalis aliqvanto excavatum et utrinqve processu magno dentiformi supra oculos dentium paribus 2 armato, angulo inferiore inermi.
Rostrum frontale perparvum et debile, simplex, subulatum, horizontale, dentibusomnino nullis, ne dimidiam qvidem scuti longitudinem asseqvens.
Segmentum abdominale tertium ut in Hippolyte gibbum, margine postico supine in medio in processum triangularem producto.
Oculi minimi subcylindrici, pigmento pallide fulvescente.
Antennae superiores sqvamas anteum, inferior parum superantes, pedunculo flagellis paulo breviore, articulo basali seqventibus 2 junctis aliqvanto longiore extus processu tenui et lanceolato instructo; flagellum exterius interiore longius et multo crassius ex articulis circiter 14 compositum.
Sqvamae antenn. inferior permagnae et latae, longitudinem scuti dorsalis fere asseqventes subrhomboidae, vix triplo longiores qvam latiores, margine externo recto dente valido terminato, apice late rotundato et ut margine interiore breviter setifero.
Mandibulae at palpo et ramao anteriore dentato carentes, processu solummodo molari magno instructae.
Maxillae et maxillipedes 4 anteriores fere ut in Hippolyte. Maxillipedes 3tii paris palpo minuto instructi, articulo ultimo aliqvanto dilatato et ad apicem obliqve truncato dentibusqve 6 parvis armato.
Pedes 1mi paris fere ut in Hippolyte, manu elongata digitus brevibus; 2di paris angusti et debiles, parte terminali articulis antecedentibus junctis longitudine circiter aeqvali et in articulos 12 divisa, ultimu manum chelatum formante.
Pede thoracici seqventes et pedes abdominalis forma solita. Appendix caudae media valde elongata, appendices lateralis nonnihil superans, apicem versus sensim attenuata, marginibus lateralibus fere rectis et utrinqve dentibus 4 minimis armatis, apice in medio leviter emarginato.
Appendicum lateralium lamina interior exteriore multo brevior.
Animal uniformiter rubro pigmentatum.
Longit. fem. oviferae 33 mm.
Habitat rarissima in prof. 250 orgyarum.

Distribution in the North Sea
?Northern North Sea (entering from Norwegian Sea, Shetland-Faeroe area).

Bythocaris simplicirostris